# Astronomiae pars optica 195

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/195

σω radii à lateribus debilius allapsi, quia in magna refractione: locum verò sectionis o in papyro occupant etiam, radii eiusdem, lucentis per globum, puncti caeteri nondum intersecti, collecti tamen & clari, itaque collectos ad sectionem o obliterant. Denique coni venientes ab aliis punctis rei lucentis, sunt latiores adhuc, vt hic 1κ. & partem loci alter alterius occupant, pariuntque confusionem. Contra in intersectione postrema multi radii ab eodem lucente puncto, proximè circumsistentes perpendicularem fortissimum ψer coeunt ad vnum punctum per 15 praemissam, & quia coni attenuati sunt in mucrones, nullam alienam regionem occupant; vt ita singula puncta seorsim & distinctè pingantur. Solummodo radij aliqui caeterorum in re visibili punctorum allabuntur, sed iam intersecti & debiliores, vt si conus alius in vterminaretur; essent igitur eodem loco, vertex noui & intersectus nυveteris coni: qui si qua est in hac pictura confusio, eam pariunt. Imago verò euersa est, non ob transitos terminos intersectionum, hactenus explicatos, ante vitrum; sed quia punctum quodlibet rei visibilis, perpendiculariter in sphaeram radians, sese fortissimo cono post vitrum pingit; vnde fit vt axes conorum ψωin centro sphaerae sese intersecent ipsi, refractionem non passi. Haec est genuina causa inuersionis picturae, quae fit à sphaera densiore, quando ea non tegitur aliquo solido, relicto foramine.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
