# Astronomiae pars optica 198

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/198

PROPOSITIO XXIV. Radios intra densius medium conuergentes versus idem aliquod punctum, superficies conoides hyperbolica medium terminans, colligit ad vnum aliquod punctum, illo puncto propius. Sit centro A globus densioris medii Eζ. in quo βλ. γκ. δι.ςθ. ζη, conuergant ad πι. Et sit β απaxis. Ergo per superiora η refringetur in no. & ebin8ξ. & διin ιν. & γκ in κμ. Cupio omnes radios vnum globum colligere. Opus igitur mihi erit in x refractione maiori, vt κμ.ινcitius cum απ coeant; in θ. 1 verò refractione minori opus, vt remotiùs coeant κθξ. cum ἀπ. & sic δῦνμ fiant vnum punctum. Erit autem refractio maior in 2. si γκ obliquius incidat, & minor in n. si (n rectius incidat in superficiem. At quia manent γκ. ζη. superficiem igitur nθ12 xoportet mutari, vt in nnon sit ita decliuis ad ?r & in adecliuior adyκ. Id autem vtrumque fit non per circulum alium atque alium, sed per conicas sectiones. Nam quaelibet illarum potest circulum aliquem secare in 4 punctis. Vide Apollonii lib. 4. prop. 25. Quare bis in hoc semicirculo, bis in altero. Secans igitur in nsic, vt ibi ingrediatur circulum, rectius obiicietur ipsi ux eundem circulum secans in κ rursum egressu facto obliquius obijcietur ipsi γα. Porrò ex conicis sectionibus sola hyperbole, vel ei aliqua proxima linea metitur refractiones, vt capite quarto n. 5. est ostensum. Quin hoc ipsum ibi demonstratum est, superficiem omnes radiationes parallelos foris cogentem; conoidea, non aliam, quàm hyperbolicam esse. COROLLARIVM. Hinc apparet consilium naturae circa posteriorem crystallini humoris in oculo superficiem. Voluit scilicet cuius libet rei visibilis radiationes omnes ingressas foramen vueae colligere in vnum retinae punctum, cum vt punctum picturae tantò esset evidentius, tùm vt caetera puncta picturae non confundetonfunderentur temerè vagantibus, nec collectis alienis radiis. Apparet etiam, nihil aliud quaeri per laxationem vueae foraminis, quàm id quod supra dixi, nec ea confundi picturam, scilicet tantum clarescere.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
