Latin
PROPOSITIO XXVII
Kepler, Astronomiae pars optica 208
Unproofread scanNot analysed yet
Denique neque hic est vsus specillorum conuexorum, vt res augendo illustrent, vt vidisti praemissà 28 propositione; imò vitiosa visio esset, si res iusto maiorem quantitatem pingendo in retina occuparet. Nam vt pictura, ita visio. Videtur Platerum in hanc sententiam induxisse id experimentum anatomicum, quod ex aliis Medicis audiui, scilicet si crystallinus humor seorsim enucleatus ab humoribus cęteris minutulis literis superimponatur, repraesentare illas maiores. Verùm id est alienius ab hoc negocio. Visio enim sit, mediante pictura in retiformi. At haec fallatia contingit non per picturam, sed per rationes Imaginis. Ergo haec amplificatio literarum per crystallinum (vel ei analogon quippiam in oculo) non informat visionem. Confer iam modum verum visionis à me propositum cum illo Plateri, videbis, clarissimum virum non longiùs à vero abesse, quàm quantum professione Medicum, qui Mathematica non deditâ operâ tractat, abesse consentaneum est. Cornelius Gemma Medicus &Philosophus profundae indaginis Cosmocritices libro 2 fol. 120. modum visionis componit &confundit penè ex omnibus, qui celebrantur: in quo videas certare verborum ambiguitatem cum obscuritate rerum, cùm hîc, tùm in toto ferè libro, dum de materiâ maiestatis plenissima graui stylo rhetoricari &planè vaticinari mauult, quàm disputare, nec nisi grauem lectorem &attentissimum erudire dignatur. Primùm hoc ex Vitellione &ex Opticis, cono visionem confici, cuius basis in re visibili, vertex in centro crystallini. Deinde hoc ex philosophia veterum, legibus non opticis, at verbis opticis: conum alium, vertice ad centrum crystallini, basi intro porrecta cono illi exteriori obuiam ire: illum lucis, hunc spiritus, sea facultatis visoriae esse: illo species influere, hoc recipi, magno quidem &lato debiles, exile fortes. Sed aenigmata huius authoris, quatenus commune quid habent cum opinionibus aliis, quas refuto, ad has relego: de caetero cum se lubricitate verborum, vtcunque premas, euoluant; missa sunt facienda, praesertim quia modum verùm certò inuenimus.