# Astronomiae pars optica 21-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/21-2

PROPOSITIO XXI. Et repercußi & refracti radii post locum paßionis recti sunt Nam lucis natura est, traiicere rectis, quatenus nihil obiectu superficierum patitur per 4. nec quicquam à medii soliditate patiuntur amplius post superficiei traiectum per 10. At motus physici curuantur in arcus, repercussus, quia finita eius virtus; infractus, quia medium etiam soliditate cooperatur: quae in lucem non competunt. PROPOSITIO XXII. Lux colores illustrans vndiquaque repercutitur & colores illustrati radiant in orbem, vt lux ipsa: fortius tamen in directum. Nam omnia, etiam quae colorata sunt, quadantenus sunt perspicua per 10. & colores per soliditatem collustrat per 16. Ergo ex omni latere. Iam verò color est lucis correlatum ad actionem mutuam. Lux verò ferit colorem, idque vndique per soliditatem: Repercutitur igitur quasi à superficiebus vndique. At simul & tingitur per 16. Repercussus ergo radiûs colorem habet medii seu obiecti: Color igitur radiat &c.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
