# Astronomiae pars optica 21

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/21

Maior ergo HK. quàm dimidia AB. hoc est quàm dimidia HI. Centrum ergo est inter HK. & non in K. declinauit ergo ad partes D. quod erat demonstrandum. Quod si AH. sic ducatur, vt versus F. concurrat cum CF. vt sic etiam A è via declinauerit versus sinistram; fiet HM. maior quàm AC. quare HK. multò maior quàm dimidia AC. vel HI. Hoc in omni inclinatione vsuvenit, adeò vt tandem, si mobile proximè aequidistantem lineam ipsi superficiei moueatur, ipsa superficies leuiter icta penè in suam perpendicularem resultet, nisi immanis vis motus illam nonnihil prouehat. Haec itaque physici violenti motus affectio cum suo genere in lucem quoque redundat.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
