# Astronomiae pars optica 210

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/210

Quem verò ipse introducit motum medii, factum à sensili, is neque intelligi potest, & ipsa emissione longè est incommodior. Vt taceam, quod diaphanum ab eo sic definitur, ac si esset vox, vt loquuntur, positiua rei ad visionem necessariae, cum sit priuatiua rei visui obstantis, opacitatis scilicet, nec ideo diaphanum aliquid sit, quia luce collustratur, sed quia superficierum confragositate, colore & crassâ densitate vacat, sine respectu lucis. Imò lux collustrans pellucida plurimum officit visui. Sed de his supra in notis ad caput primum. Caeterùm de modo visionis paulò accuratius verba tua Porta consideranda sunt. Hinc, inquis, patet quonam fiat visio loco, & postea explicans, intromittitur, inquis, idolum per pupillam, per foramen vueae, senestrae foraminis instar; vicemque obtines tabulae, crystallinae sphaerae portio. Ergò si te benè capio, tu si interrogeris, quo loco visio fiat, respondebis, in superficie crystallini ceu in tabula. Dices enim, visionem ex eo picturae genere esse, quod hoc tuo capite sexto tradidisti, ego supra cap. 2. demonstraui. In via sanè te esse patet, nam eadem verba supra Numero 2 vsurpaui: ad locum verò destinatum peruenisse haud dixerim. Sane si hîc scopum fixum habes, si non vltra crystallinum descendis, errasti sententiâ. Respondes quidem: in nostris opticis fusius declaratum est: quae mihi diligenter inquisita videre non contigit. Interim coni ecturis vsus vereor, vt vel in opticis fueris rem ipsam assecutus. Nam cur hîc nulla refractionum mentio? cum caput i0 deputaueris crystallinae lentis affectionibus, caput I1. Specillis, caput 13 pilae crystallinae: cur hîc nullam planè visionis modi facis mentionem? Et per se procliue est, viso artificio illo tuo capitis tui sexti, statim hac persuasione occupari, visionem penitus hoc artificio perfici. Ipse ego, quamuis duplicato artificio, adiuncto nempe illo prop.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
