Latin
PROPOSITIO XXVII
Kepler, Astronomiae pars optica 211
Unproofread scanNot analysed yet
meae 23 praemissae, quod à te non est relatum (quod confirmat meam suspicionem, cùm visionis modus sine eo innotescere non possit) tamen in hac persuasione multus fui; visionem non esse quicquam aliud, quàm intersectionem: globum verò aqueum tantùm hoc pręstare cum suis refractionibus, vt purior fiat intersectio, quae in ipsa superficie crystallini ob propinquitatem ad foramen nondum est perfecta; fieri enim beneficio refractionum, vt in tam angusto oculi spatio repraesentetur intersectio tàm diligens, quàm vix in ampla aliqua camera citra refractionem esse possit. Caeterum me statim ad oculum refutauit globus aqueus, qui vnum tantum punctum post se habuit, in quo distinctè pingeret portionem hemisphaerii ante &post minimè. Debuit autem in remotis punctis distinctius pingere, si sola intersectio picturam hanc praestaret. Vt taceam quae supra Numero 2 dicta, quòd per meram intersectionem (non accedente &collectione per refractionem) nunquam perueniatur ad distinctissimam visionem rerum foramine vueae minorum. Itaque, vt concludam, si hoc vnum, Porta solertissime, tuae sententiae addideris; picturam in crystallino adhuc confusam esse admodum, praesertim dilatato foramine vueae, nec fieri visionem per coniunctionem lucis cum crystallino, sed descendere in retinam, descensuque eo &magis separari diuersonum, &coniungi eiusdem puncti radiationes, inque ipsa retina locum esse collectionis ad punctum, quę euidentiam picturae praestat, fierique &per illam intersectionem, vt imago fiat euersa, &per hanc collectionem, vt distinctissima sit &euidentissima: hoc inquam si addideris tuae sententiae, planè absolueris visionis modum. 5. Quae ex visionis modo in Astronomiam redundent, seu de vitiata visione. Etsi perfectio visus in duobus consistit oculis: Astronomi tamen visu vtuntur non semper ad internoscendum obiecta: vt plurimùm verò ad constituendum angulum inter binas stellas: quo in negocio centro ipsis opus est vnico, ad quem angulus aestimetur. Quare oculum alterum sequestrant, imitati artifices qui regulae rectitudinem exploraturi, vnum adhibent oculum. Faciunt idem &qui scorpiones, quique bombardas dirigunt ad metam. Nam his omnibus, ob diuersas quidem causas, officit vterque oculus adhibitus.