Latin
PROPOSITIO XXVII
Kepler, Astronomiae pars optica 214
Unproofread scanNot analysed yet
Haec tantum monendi causâ dixi, vt tantò rectius inter se compararentur Archimedis verba, &mea de visione sententia. Quod ipsam demonstrationem attinet, ea manet Archimedi nihilominus. Nam lineae sic ductae ab extremis rei visibilis, vt contingant talem cylindrum, aequalem penitus visui, collocatum in A(prioris schematis) non semper coincidunt in centrum vitrei. Dictum enim est supra, si ex punctis rerum visibilium ducerentur rectae, transituras centrum hoc &perpendiculares in retinam futuras. Sit ergò in posteriori schemate I centrum retinae, &ex CD per I ducantur in retinam CM. DN. Erunt M. N. propemodum loca picturae C. D. per supra dicta, quamuis C. D. non planè lineis CMDN. sed refractis &alterius situs sese pinxerint. Vt igitur rei visę termini cum CD quantitate per visionem connexi, coëant in I centro, oportet eius terminos planè competere in MK. NL vt si res visa sit KL. quae si minor &contractior fuerit, concurrent Archimedaeae lineae post I. sin latior, ante I. Itaque quod ipsam Solis diametrum attinet, in qua metiendâ Archimedes illo loco versatur, contractior illa est, quàm vt complexu KIL. vel CID teneatur, quare KC. LD(si KL sit Sol) post I coëunt, vereque angulus proximè minor est iusto. Ille verò Rabi Leui, cuius verba Commandinus refert in commentariis super hunc Archimedaeum locum, non neglexit etiam Radio astronomico profunditatem huius puncti concursus inuestigare: prodiditque ipsum ocularis globi centrum, quod sese ait inuenisse postquam prefundè maximo cum labore quaesisset. Quo nomine mirificè confirmat ea, quae supra Numero 2 dicebamus. Centrum enim vitreę sphaerae quod concursui imaginario, silineae ducerentur, destinauimus, &circa quod ordinatur pictura res repraesentans; id inquam centrum est simul &retinae &vueae &albae seu sclerodis tunicae: ideoque &totius globi ocularis centrùm am quod Rabinus ille addit, inuenisse se id punctum in centro visus, quod sit in centro humiditatis congelatae, id ex Alhazeno, suo contribute, qui hoc consentaneum seu aequum esse censet, descripsisse videtur, quod indidem &Vitellio in prop. 7. libri 3.