# Astronomiae pars optica 216

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/216

At vt concedam & os genae obstitisse, puto tamen potissimam culpam resedisse in eo, quod non ex pupilla, quod Tycho Brahe ponebat, radius visualis potißimùm procedat, siue foramen vueae intelligas, seu corneam hoc obtegentem, vt ipse vsurpare videtur: sed ex medio globi puncto, vt iam technicè de radio visuali loquar cum antiqua Euclidis schola. Hoc ipsum Tycho melius considerans Anno 85 ad Landgrauium Hassiae scribit, in hunc modum, fol. 8. 1. Tomi Epist. Nęc enim centrum visus centro instrumenti aptè vniri potest, nec pupilla oculi binas stellas intuendo, immota manet, vnde centrum visus etiam aliquantulum variari, neceßarium enadit. Adhuc quidem existimat è pupilla egredi visorium radium, tanquam è centro, sed cùm videret, non sufficere distantiam superficiei oculi à centro instrumenti, partem aberrationis etiam in pupillae translationem confert, quod planè nihil aliud est, quam hoc ipsum, quod centrum visus post pupillam latet, eductisque è visus centro duabus lineis, aliqua oculi superficies intercipitur, nec directa esse potest vtriusque stellae visio, nisi centrum pupillae, manente oculi centro, ex altera linearum in alte ram transferatur. Haec itaque oculi quantitas obseruationibus accuratis affert incommoda, quae Hipparchus olim declinaturus dioptras introduxit, vt angustissimo foramine ad oculum applicato, si per illud oculus ad vtriusque stellae vel marginis solaris dioptram respiceret, hę geminae duς sese in hoc foramine certò secarent, nec esset sectionis huius punctum per latitudinem oculi quęrendum. Idque Ptolaemeus est imitatus. Hodiè pro dioptra rimam subtilissimam efficiunt, erectis duobus pinnacidijs penè sese contingentibus. At ne huic quidem Rimae, praesertim in breuiorib. distantijs, fidendum authores putarunt. Quin etiam in dioptris ad stellas respicientibus, illud incommodi notatum a Tychone, quòd si foramina sint tenuia, stellas occultent; sin laxa, non seruent imperatam scrupulorum subtilitatem. Propterea alij remotioris dioptrae loco collocant minutissimum globulum, ansulis in medio perforatae tabellae firmatum, collimantque ad stellas non inspiciendo, sed tegendo. Alij in fenestella tabellae laxiore binas chordas decussatim tegunt, vt sectio setarum sit vice dioptrae aut globuli. Caeterùm euanescunt seu globuli seu cruces in tenebris, & candela admota visus impeditur. Propter haec, cùm in citimâ, tùm in remotioribus dioptris incommoda, nulla Tychoni Braheo visa est expeditior collimandi ratio, post diuturnum vsum, quàm per binas in quamlibet stellam directas lineas parallelas, adhibitis ad binas stellas binis obseruatoribus: & oculo singulari, tot nominibus insidioso, planè vacare iusso: quae ratio primùm à Tychone vsurpata, auidè recepta est à Landgrauianis, & magno cum emolumento obseruationum, vide lib. 1. Ep. fol. 3. Ei quidem formae Landgrauiani instrumenti Tycho fol. 8. metuebat, ne similis esset Sextanti suo primum parato: sed defenditur sol. 22. eius certitudo à Landgrauio. Et refert fol. 28.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
