Latin
PROPOSITIO XXVII
Kepler, Astronomiae pars optica 217
Unproofread scanNot analysed yet
Rothmannus Tychoni caeterorum genuinam formam, quae effectu Tychonicae aequipollet: in hoc solum differt, quod in Tychonico Sextante, obseruatorum vterque sui pinnacidij rimis parallelis eundem cylindrum in centro instrumenti amplectitur, in Landgrauiano quilibet suum loco vnius cylindri, pinnacidium parallelum paulò à centro remotum. Itaque Tycho fol. 38 ad Landgrauium, &61. 62. ad Rothmannum plurimùm collaudat &formam &ipsorum industriam. Haec itaque loca sunt ei consulenda, qui specialiora desiderat de obseruandi ratione. Vide &Mechanica Tychonis folio H5. Atque haec nos visus centrum admonuit de obseruationibus astronomicis.