# Astronomiae pars optica 217-2

Kepler, Astronomiae pars optica, 217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/217-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/217-2

Multò nobis diligentius est hoc visus accidens notandum, cur omnibus adeò hominibus, quaecunque lucida sunt, maiora appareant in proportione, quàm quae sunt iuxta posita minus lucida. Etenim in prima vel vltima phasi Lunae, cornu lucidum longè ampliori circulo claudi videtur, quàm reliquum corpus, lumine telluris illustratum & clarissimè conspicuum. Idem anno 1603. 15. 25 Maii, in Eclipsi Lunae: quidam enim visu comprehendere poterant marginem partis obscuratae, quamuis plus tertiâ parte restaret: dixerunt igitur obscurae partis circulum angustiorem. Anno 1600. 7. 17. Augusti, vesperi vidi Lunam hora vna ante suum occasum cum corde Scorpii coniungi: ingrediebatur super cor septentrionali parte, vt quasi tertia τῆς τονῆ pars, supra cor emineret, cumque exiguo differret sectio à recta linea, Sol enim in 25 8 multò tamen latior videbatur traiectus partis lucidae illo loco, quàm distantia stellae à sectionis linea. Hęc in confinibus Styriae & Vngariae, Alt. poli 473. Qui, sunt imbecilli visu, & qui aliàs ad remota caecutiunt, provna phasi decem phasium cristatam seriem sibi imaginantur: lidem eminus homines conspicati cum candidis collaribus, facies hominum, sine hoc casu satis euidentes, non internoscunt.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
