# Astronomiae pars optica 217

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/217

Rothmannus Tychoni caeterorum genuinam formam, quae effectu Tychonicae aequipollet: in hoc solum differt, quod in Tychonico Sextante, obseruatorum vterque sui pinnacidij rimis parallelis eundem cylindrum in centro instrumenti amplectitur, in Landgrauiano quilibet suum loco vnius cylindri, pinnacidium parallelum paulò à centro remotum. Itaque Tycho fol. 38 ad Landgrauium, & 61. 62. ad Rothmannum plurimùm collaudat & formam & ipsorum industriam. Haec itaque loca sunt ei consulenda, qui specialiora desiderat de obseruandi ratione. Vide & Mechanica Tychonis folio H5. Atque haec nos visus centrum admonuit de obseruationibus astronomicis.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
