# Astronomiae pars optica 219

Kepler, Astronomiae pars optica, 219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/219

Faciunt igitur, vt quae ibidem pinguntur minus clara, quà terminos ipsa suos protulerant, (proferunt autem vel nimis remota, sectione facta ante retinam; vel nimis propinqua vt iam modo regula opaca cono radioso à retina secto priusquam in mucronem desinat) vide pr. 26. 27. 28. huius capitis) planè delitescant, locumque albis cedant, itaque penè idem fiat in oculo, quod supra de radij figuratione capite 2 demonstraui in pariete fieri. Quod autem non simpliciter ampliatur species lucentis, sed quasi multiplicatur, & ex multis distinctis vna aliqua maior confunditur: id videtur esse vel propter rugas vueae, quae noctu, cum Lunam intuemur, dilatatur, & in se, inque rugas suas coit, vel propter hiatus ciliarium processuum. Nam contractis palpebris & fronte corrugata plurimae talium falsarum specierum deterguntur, non tamen vndique, quia per contractionem palpebrarum non vndique oculus aequalitertegitur: sed transuersim nudus relinquitur, quandiu palpebrae quàm minimum patent. Hoc ergò nomine pictura visoria vitiatur, quam vitiosam sequi visionem necesse est. Si aequalis omnia claritatis fuissent, visio confusa esset; iam verò, quia lucida praepollent, quantitate vitiantur. Atque etsi fortassis in omnibus conus pictorius dilatatur, non omnes tamen adeò subtili vtuntur facultate visoriâ, vt omnibus radiationibus sentiant; qui verò afficiuntur ab omnibus radiationibus, ij soli lucida sibi maiora imaginantur. Hinc qui insigni debilitate visus sunt, non lucida tantum, sed & nigra, exilia si fuerint & immodicè remota, duplicata intuentur. Cognata quaestio est apud Aristotelem sectione 31. probl. 28. cur lumen in oculos radians auferat conspectum rerum vicinarum, qui lumine ab oculis auerso, redeat. Nam perinde, vti hactenus dictum, partes aliquae retiformis illustrantur fortissimè, sensio itaque est fortissima, reliquarum partium, quae visibilibus re spondent circumstantibus, radiatio in nulla ad illam proportione est: quare & sensio penè nulla. Nam vti se habet distincta retifermis pictura ad distinctam visionem, ita fortis picturae illustratio ad fortem sensionem: in qua spiritus multum patiuntur. Magis fortasse spectat hoc ad alterum visus vitium, quod sequitur. Ec 2 Igitur An radij nigro colligantur, dissipentur albo. Opticis, hoc est ref actor ijs contracta vocis notione.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
