# Astronomiae pars optica 22-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/22-2

PROPOSITIO XXIII. Lux per substantiam coloratorum pellucidorum descendens quacunque refringitur, & colores illustrati radiant in plagam à Sole orbiculariter, fortius tamen in directum. Cum enim lux colores per soliditatem substantiae collustret per 16. Ergo ex omni latere collustrat. At simul transit, quia pellucida. Iam verò color est lucis correlatum ad actionem mutuam. Itaque transiens, colores, sese dilatando, à substantia colorum contrahetur, quod est refringi. Color enim hic quoque, vt prius, induit naturam superficiei. At simul & tingitur per 16. Refractus igitur radius colorem habet medii. Color igitur radiat post medium. Et quia qui minùs refringitur fortior est, minùs verò refringitur, qui est directo propior, ergo qui sunt directo propiores, fortiores sunt. Hoc igitur pacto fit lux medii colorati propria, eique communicatur. COROLLARIVM. Causa dicenda fuit, cur, cum Sol aerem vndique aequaliter collustret, quilibet tamen maximum sentiat eius aeris splendorem, per quem Sol radiat proximè, sic vt vna eademque aeris regio alteri sit splendidissima, alteri, cui sol aliâ sese insinuat, minus splendida; aeri enim sua est albedo seu color. Si causa non dilucidè satis est dicta, lector aliam comminiscatur. Simul fundamenta hîc Halonibus & Crepusculis iecisse videor.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
