# Astronomiae pars optica 22

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/22

Hinc ea colorata, quae etiam in summo gradu sunt laeuigata, tamen radiant vndique, quod non fieret, si omnis lux à superficie illa vna plagam vnam repercuteretur, nihilque penetraret sedem genuinam coloris, aut non tingeretur: Lux enim in materia dispositione interna corporis non in eius nudo termino. Si cui magis placet, is dicat colorum luces potentiales à luce in actum traduci & excitari, perinde vt ille calor, qui est in Zyngibere, accessu humoris stimulatur, seque ipse incendit, & communicare se incipit; quod idem faciunt omnia semina. De hac quarta lucis specie pauca dicunt Optici. Dicatur nobis lux communicata. Nam lux & repercussa & infracta, est nihilominus illius rei lux, vnde allapsa hoc patitur. At haec lux iam fit quodammodo eius superficiei lux, quam illustrauerat. Est autem eius consideratio maximè necessaria Astronomo.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
