Latin
220
Kepler, Astronomiae pars optica 220
Unproofread scanNot analysed yet
Na si vocis originem spectes, opticum est. quicquid ad visionem pertinet. Igitur alter respectus, quo retina lucidorum picturas ampliat, videtur vltra leges opticas accedere. Tritum quidem est anud Physicos candido colore dissipari radios Solis, colligi nigro. Neque sanè falsum hoc esse videtur, si quis papyrum albam globo aqueo vel crystallino in puncto incensionis seu intersectionis obijciat, latè illustrata videbitur, sed conniuentibus ob claritatem oculis; sin nigra papyrus fuerit, angustior superficies illustrabitur. Quis igitur non existimet, radios albo disijci, nigro coire? Praesertim si videat nigra potissimùm incendi, non alba. At non tamen hinc sequitur, hanc esse lucis &alborum naturam. Impossibile enim est, vllam superficiem colore suo efficere posse, vt radius quispiam aliâ lineâ in se incidat, quàm ipsum incidere coigunt suę leges Opticae. Nam quòd latior videtur alborum illustratio, causa esse potest eximius fulgor, vt iam explicabitur, &quod circumiecta puncto incensionis alba vel leui radio inclarescunt, &fortissimè illustratae parti ob conniuentiam oculorum accensentur. Cùr verò nigrapotissimum inflammentur, praeter ea, quae cap. 1. prop. 38 diximus, causa videtur etiam hęc esse, quòd quaecunque hoc colore tincta sunt, ariditatem &adustionem sapiunt; horum igitur materia magis existit inflammabilis. Igitur, quod alba in puncto incensionis latiora apparentia, idem &pleraque iam allata phaenomena testari videntur, ampliari non radium collectum in re alba, sed rei albae, eiusque picturae in retina, impressionem in spiritum visorium. Nam per 30 primi capitis plus radiat de alba, quàm de nigra superficie. Fulgor igitur est eximius, aut si Sol est in consideratione, tunc hoc per se patet. Iam vt supra comperimus inhaerescere species in spiritu, quod in humore aut tunica legibus Opticis fieri non potuit; ita hic quoque videtur species albi fortissimè illustrati, seu species Solis recepta in spiritum, sese propter cognationem naturae diffundere, non aliter quàm gutta rubea in aquae superficiem (humor in humorem) illapsa sese dilatat; species vero nigrae in spiritum receptae colligi in sese, vt si gutta in puluerem incidat: idque legibus non, vt prius, Opticis. *Etenim si benè consideres, planè sub eodem genere sunt, inhaerentia &mora speciei lucidae, cum hac dilatatione. Nam ex ipsa mora videtur sequi dilatatio, fugiente visu à tanta claritate; sed tamen eam combibitam circumferente, &aliis sui partibus in eam incidente. Quaecunque harum causarum sit consideranda in quolibet singulari, certum est vel in retinâ, causâ picturae, vel in spiritibus, causâ impressionis, existere dilatationem lucidorum: cuius quidem rei causam mihi per totum hoc caput placuit inquirere.