# Astronomiae pars optica 221

Kepler, Astronomiae pars optica, 221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/221

Hoc itaque ex hoc capite Astronomi considerabunt, non semper fidendum esse intuitui oculari aut aestimationi, quantumuis consideratae in quantitate diametri plenae Lunae, aut defectus in Eclipsi: quare non tantum in consilium adhibendos certiores modos alios, sed neque temerè ab ijs dissentiendum, visus fiducia, si quando fiat, vt dissentiant illi à visu. Demonstratam enim est euidentissimè, ex ipsa visus conformatione, fieri crebrò, vt visui error accidat, dum lucida nimis magna existimat. Illud etiam huius esse loci videtur, vt causa dicatur, quare sidera lustiosis in prosun da nocte confusiora; aurora vero iam primum surgente distinctiora videantur? Atqui si multum lumen ipsis officit, debuit plus officere cumulatum aurorae lumine. Causa igitur haec est, quod in tenebris nocturnis pupillae foramen naturali motu dilatatur; in lumine aurorae clauditur arctius. Conus verò puncti radiantis per laxius foramen validior ingreditur, fortemque impreßionem facit; idem angustiori foramine constrictus debilius mouet oculum. Hactenus verò semper vsurpauimus hoc; eximia vnius rei sensione, debiliores reliquarum opprimi. Atque etiam capite secundo illud fundamenti loco fuit, lumina in pariete distincta, per laxius foramen ingressa, debilius à validiori occultari; coarctato vero foramine non fieri proportionalia; vt quamuis omnia debilitentur lumina, plus tamenclaritati fortioris adimatur, debiliusque emergat.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
