# Astronomiae pars optica 225

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/225

Num. 6. p. 7. disputata sunt. Ac quia per 9. decimi Vitellionis ijsdem lineis egreditur forma ex denso in rarum, quibus ingreditur è raro in densum: ingressus verò, quod iam dictum, fit tantummodo perpendicularibus in centrum coëuntibus: quare nullus fiet egressus vllius puncti (quamuis radiantis in orbem) intra corpus Solis existentis, nisi in lineis perpendicularibus. Vicissim quia ad vnum punctum medii densioris duci possunt infinitae rectae ex medio rariore secundum infinitas inclinationes, omnes verò in medio summae densitatis refringantur in vnam illam perpendicularem, quae à suscepto puncto in centrum ducitur: ergò eâdem ratiocinationis methodo centrum corporis solaris, quamuis intra corpus latens, per rectam tamen, egressum in superficiei certum aliquod punctum, ab eo puncto per totum spargetur hemisphaerium: & sic per infinita suae superficiei puncta infinities per totum spargetur hemisphęrium. Puncta verò extra centrum, si quam & ipsa lucem ex animae informatione obtinent, non spargentur foras in vlla alia linea, (vt prius dictum) nisi in ea, quae ex se per centrum ducitur: & sic cuiuscunque puncti praeter centrum, radiatio in mundum hemisphaeralis, cum vna aliqua ex infinitis centri hemisphaeralibus radiationibus coincidit; nec erit vllum in propinquitate centri priuilegium: & vnum centrum aequepollebit vniuerso corpori. Imò quo sublimior est centri, quàm reliqui corporis informatio, hoc fortior etiam centri ad certum superficiei punctum quàm vniuersorum interiectorum corporis punctorum est radiatio: Adeoque ferè vnicum centrum corporis solaris est, quod tantos aestus excitat: & si subeat animum cogitatio, quidnam intuearis, Solis corpus aspiciens, nolito credere, te solam cernere superficiem: non tanta vis haeret in superficiebus corporum, sed intus in profundo latet, vt in Magnete, adeoque supra cap. i. pr. 15. ne colores quidem ex nudis superficiebus deriuabamus. Sed tu corpus Solis aspiciens, scito te vndique in tota superficie aspectabili, centrum Solis per refractionem intueri: vt cuius fortissima est illustratio; id nisi tam forte esset, aliquid sanè de Solis corpore cerneres.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
