Latin
PROPOSITIO XXIII
Kepler, Astronomiae pars optica 23
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXIV. Lux repercussa à superficie corporis, quatenus corpus non coloratur. Nam per 15. color inest corporibus per materiam, quae tres dimensiones habet; superficies habet tantùm duas. Non est ergo in illa color. Quod autem aliquid coloris miscetur, hoc corpus, cuius est superficies, de suo addit, quantulum quidem non in illumtantum locum, sed &circumcirca spargit. PROPOSITIO XXV. Lux per medium transiens coloratum, magìs magisque coloratur, &rubicundior exit, quae profundius medium traiecit. Patet per 16. Quia color obiectu lucis non tantùm in superficie, sed &in corpore est.