# Astronomiae pars optica 23-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/23-2

PROPOSITIO XXVI. Lucis radii se mutuò neque colorant, neque illustrant, neque impediunt vllo modo. Radii enim per 4. nihil aliud sunt, quàm ipse motus lucis & coloris, nec in illis lux est 8. sed iam transiit. Sanè vt nec Physicus motus alter alterum mouet. PROPOSITIO XXVII. Lux in eodem medio partim repercutitur, partim infringitur, partim & in colore medii adhaerescit, seu à colore reuibratur, atque ita in tenuiores luces diuiditur. Quatenus enim ferit superficiem repercutitur per 18. quatenus verò ea superficies est pellucidi corporis (per 10.) transit & per 20. refringitur. Dum ergo duo obiecta illustrat, alterum per repercussum, alterum per refractionem, vtrumque aequalem ei, quem directè fuisset illustratura; alterum vtique, quia haec definitio tenuitatis. Facit hoc ipsius medii anceps natura. Adiuuat essentia lucis densitatis particeps, quare & in partes tenuiores diuidi potest. In motu Physico hoc ita euidens non est, quia materiata & dura omnia, hîc nihil tale. Vitellio probat experimentis. PROPOSITIO XXVIII. Luces variae in idem obiectum incidentes & accumulantur, & permiscentur, tum inter se, tum etiam cum colore obiecti, quosque pro suae fortitudinis vel densitatis proportione, vnde nouus existit color, seu potius lux genita diuersa ab aliis omnibus. Nam quia quantitatis sunt participes omnes vti attenuari potuere hactenus, sic iam & accumulari possunt. Non verò hoc in pellucido, quia non sunt in eo, quatenus tale, sed iam transiuerunt illud: sed in obiecto, quia in hoc primùm post egressum è corpore suo consistunt & figuntur. Confunduntur autem quia per 16. quaelibet colore obiecti mutuò patitur. Et nouus existit color radians, quia per 15. colores tantùm gradibus lucis & tenebrarum differunt, variant verò hunc gradum luces accumulatae, quare & colorem ipsum.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
