# Astronomiae pars optica 23

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/23

PROPOSITIO XXIV. Lux repercussa à superficie corporis, quatenus corpus non coloratur. Nam per 15. color inest corporibus per materiam, quae tres dimensiones habet; superficies habet tantùm duas. Non est ergo in illa color. Quod autem aliquid coloris miscetur, hoc corpus, cuius est superficies, de suo addit, quantulum quidem non in illumtantum locum, sed & circumcirca spargit. PROPOSITIO XXV. Lux per medium transiens coloratum, magìs magisque coloratur, & rubicundior exit, quae profundius medium traiecit. Patet per 16. Quia color obiectu lucis non tantùm in superficie, sed & in corpore est.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
