Latin
CAPVT VI
Kepler, Astronomiae pars optica 230
Unproofread scanNot analysed yet
Ac cùm secundum Ptolemaeum Luna in apogaeo appareat aequalis Soli, vnde fit, vt circulus terminans visionem coincidat cum circulo terminante illuminationem, si contingat, Lunam ad amussim subtercurrere Soli: ideò eadem opera Reinholdus prodit residuum de CAB. scilicet CEB arcum, qui partem visam per medium metitur, 178°. 15. vt vterque simul 360' efficiat. Caeterùm quibus praeterea fundamentis innixus sit hic doctissimi viri calculus, obscurum est. Ipsa quidem quantitas, quod pace tanti viri in commodum artis dixerim, vitiosa est, (quod sic demonstro. Cùm assumpserit Reinholdus ex Ptolemaeo talem Lunae ad terram elongationem, in qua Lunae corpus eodem angulo visorio spectetur, quo &Sol: tangat ergo recta CH corpus Lunae, in circuli illuminationis CB puncto C. &continuetur AD axis illuminationis, quoad in H concurrat cum CH. Quia ergò CH tangit Lunam in circulo illuminationis, tangit etiam Solem illuminantem, cuius centrum fingitur in DA axe illuminationis eleuatum: idque per 27 secundi Vitellionis. Et quia eodem angulo spectantur Sol &Luna, linea verò AD per centra vna est, &linea CH ad margines vtriusque luminaris vna, proinde &CHD angulus vnus &idem. Ergo CHDangulus est, quo spectatur vtriusque corporis semidiameter.