# Astronomiae pars optica 239

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/239

Accedit namque, quod ex illa parte Lunae, quae iamiam vmbram est delibatura, circulus illuminationis rumpitur, seseque recipit intra circulum visionis longius adeoque minus à polo illuminationis distat, quàm circulus maximus, quod sic demonstro: Centris A. B. scribantur circuli maximi, Solis CD. Lunae EFHG. Tangatque dextras circulorum partes recta DH. sinistras CG. Rursum autem dextram Solis & sinistram Lunae partem tangat recta DE. reliquas partes recta CF. secans DE in puncto I. Quicquid igitur est inter EF puncta, à toto Solis aspectabili hemisphaerio collustratur. Dicatur verò notionis causa συναύγεια. Connectantur EF. & GH. repraesentantia circulos integros, minores. Quicquid igitur est inter hos circulos, id collustratur quidem ab aliqua corporis solaris particula, sed nullum eius simbi punctum à toto aspectabili corpore Solis: adeo semper aliquid de Sole deest, & post Lunae corpus occultatur. Dicatur haec λιτάυγεια. Quod si EFHG intelligas terram esse; valeant appellationes eędem, & productis aliquousque lineis DE in K. CG in L. CF in M. DH in N. quod est inter KL. NM penumbra dicatur, LN verò vmbra. Cùm ergò partes Solis C. illuminent lunam GE vsque in F. D verò EF vsque in H. patet ad oculum, quod puncto Dintersepto, punctum Hlumen nullum recepturum sit, & partibus DA versus C paulatim interseptis obiectu Terrae, lumen ab H paulatim, vsque in F extinguetur. Quare GH circulus λιταυγείας, qui fuit in superioribus circulus illuminationis, rumpetur ex parte H. seque versus F circulum συναυγείας recipiet, idque multò ante quàm incipiat eclipsis. Vt autem quantitates inuestigentur, rursum ponamus ea, quae Vitellio & Reinholdus posuere, distantiam Solis à Terra 1210. Lunae à terra 64. quare Lunae plenae à Sole 1274. quae est lineae AB. Appareat autem vtriusque luminaris diameter 15. 40. patetur sine calculo quod

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
