# Astronomiae pars optica 241

Kepler, Astronomiae pars optica, 241. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/241

circuli magni vsque in T processerit, illum, si prius in R vidit supremum Solis marginem horizonrem stringere, visurum iam in Ttotum Solem. Nihil enim hic turbat Solis parallaxis, quę in gradibus horizonti vicinis, penè est immutabi is. Porrò idem accidet ei, qui in S summum Solis marginem in horizonte viderit: progressus enim versus V per 31. 20. circuli magni (quia arcubus in terra respondent similes arcus in coelo) videbit totum Solem, & consistet in termino συναυγείας, connexis TV erit hic circulus συναυγείας, differens abyarcu RHS. minutis 62. 40. Quare THVerit 179. 23. Hinc iam & hoc inuestigetur: quanta sit penumbra in transitu Lunae. Producatur NH & in T circulum tangat aliqua, secans NH in X. & continuetur XT. quo vsque sufficit, & connectatur TN. Erit ergò TXN tantus, quantum est dimidium complementi THV ad semicirculum, quod erit 37. per ea, quae Numero 3. demonstrata sunt. Ergò TXN est 18. 30. Qualium ergò TN est 1. talium NX. quę rectum T subtendit, est 186. Apponatur ad XN recta NY. quae distantiam Lunae plenae à Terra denetet, sitque secundum Ptolemaeum, vt prius 64. Tota igitur XY 250 erit. Excitetur recta YZ secans XT productam, & determinans profunditatem penumbrae & vmbrae simul. In triangulo igitur XYZ angulus X est cognitus & Y rectus, latus verò XY 250 est. Ergo YZ fiet 1ξ semidiametri Terrae. Connexis ZN fit nouum triangulum ZYN rectangulum datorum laterum circa rectum. Datar igitur angulus ZNY. I 212. 14. vel scrupula 7242. Penumbrae cum vmbra profunditas. Vmbrae verò est circiter 45. differentia 27 plus minus. Nam vmbrâ, ex accessu Terrae ad Solem, decrescente, crescit penumbra, & Luna per crassiorem vmbram transitura, tenuiorem inuenit penumbram. Icaque Itaque nondum incipiente Lunâ deficere verè, iam totum ferè Lunae corpus in penumbra est, & circuli 2ιπαυγείας exigua portio est residua: denique & perexigua Lunae portio, totali Solis lumine fruitur. Vnde sit, vt Luna instante eclipsi valdè sit pallida, cla ritasque plenilunio vsitata vehementer offuscetur. Illud etiam hoc loco considerare operae pretium est, an Lunaelumen possit vndique aequalis apparere claritatis?

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
