# Astronomiae pars optica 242

Kepler, Astronomiae pars optica, 242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/242

Supra quidem Reinholdus affirmauerat, in medio videri lucidiorem. Et ratio videtur postulare, vt vbi plus spargitur lumen Solis, plus etiam attenuetur. Plus autem spargitur versus disci apparentis circumferentiam: Eadem enim & visionis & illustrationis est ratio: supra verò num. 5. dicebamus, si angulus, quo Lunae corpus spectatur, in duodecim partes aequales diuidatur, minorem superficiei partem videri à partibus anguli medijs, maiorem ab extremis. Diuidatur ergò & angulus illustrationis, seu lux ipsa in Lunam illapsa, in totidem partes; tantundem igitur lucis respondebit superficiei partibus extremis magnis, quantum intermedijs angustis, quare latius diducetur lux in extremitatibus, & obliquius incidet. Denique cum λιπαύγεα claudat extremitates, συναυχεια medium occupet, medium itaque clarius erit. Ego verò nihil his moueor rationibus, aut certè perparùm. Nam quod συνάνγειαν attinet, illa sic totam Lunam occupat, vt circulus λιπαυγιίας, etsi praecisa concedatur oppositio sine tenebris, euanescat, comparata ad reliquam diametrum: in oppositionibus verò non solidis, potissima parte latet, & qua συναυγείᾳ cohaeret, parùm ab illa differt. Etsi verò lux Solis plus in extremitatibus Lunae spargitur, at vicissim plus densata sese ingerit nostris oculis in oppositionib. quidem; & quidem eodem angulo, quo in illam maiorem superficiem distribuitur. Confirmatur hoc experientiâ minus fallibili. Lumen enim Lunae plenae in obscuram Cameram intromissum, eo artificio, quod supra capite secundo descripsi, clariorem in albo pauimento limbum repraesentat, quàm medium, propter macuias, medium obtinentes.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
