# Astronomiae pars optica 243

Kepler, Astronomiae pars optica, 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/243

Quod verò intuenti Luna in medio clarior cernitur, videtur esse visus affectio, quem in centrum directum clarae partes circumstant vndique, qui si dirigatur in marginem, iam ex altera parte deseritur à claritate, ingerente sese coeruleo coeli colore. At Lunâ iam decrescente, aut nondumplena, planè valent adductae causae, attestante quoque experientiâ. Lumen enim, quod interiorem & cauam seu gibbam eius lineam efformat, valdè debile & dilutum est, eò quòd sparsum per multam superficiem, maiorem in visione angulum occupet in hoc situ, quàm in illustratione. 8. De Lineis Phasium Lunae. Docuerat Albategnius delineare ex cognitis motibus longitudinis & latitudinis, speciem nascentis Lunae. Eum modum parùm esse certum, supra vidisti. Quod si curam incessat certioris picturae, (quanquam hanc à teipso petes) & quae non falcatae solùm Lunae, sed etiam gibbosae conueniat: opus tibi erit cognitione linearum, quibus schema Lunae aspectabile claudatur. De altera quidem, & quae Solem respicit, constat, quòd sit arcus circuli visionis: at quae versus oppositum Solis spectant, non sunt arcus circuli. Vitellio lib. 4. prop. 25. in genere irregularem dixit esse Lunae gibbum; Prop. verò 77. falcatam speciem affirmat duobus quasi aequalium circulorum arcubus contineri. Scito igitur, vtramque esse arcum sectionis conicae, quae Ellipsis dicitur, quod Aristoteles sectione 15 problemate 6 monuit, ego sic probo. Definit Apollonius superficiem conicam hanc esse, quandocunque circulum linea aliqua, ex aliquo puncto (non in planum eius circuli continuatum incidente) nexa immobiliter, circumit altera ex parte, superficiem creans, donec redeat ad e circuli punctum, vnde ceperat moneri. Iam verò terminus illuminationis Lunae circulus est, vt supra dictum: Visus verò noster habet rationem requisiti puncti. Non enim in planum circuli illuminationis continuatum incidit per totum Mensem, praeterquam circa vtramque quadraturam Lunae cum Sole, vbi etiam sectio Lunae recta linea esse putatur, minimè verò curua. Igitur quotiescunque Lunam inspicis, conum facis cum circulo illuminationis. Visus n. fit lineis rectis, in vnum centrum oculi confluentib. à rei visae punctis omnib. Iam verò dictum est, Lunae globum, videri planum discum, perpendicularem ei, quae ex oculo in Lunae centrum.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
