# Astronomiae pars optica 246-2

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/246-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/246-2

Quare KMI longius ab A distitit quàm N. multò igitur minor fuit, quàm N. Minor verò & qui per N. circulo FG. illuminatorio, multò igitur minor KL visorius illuminatorio. Per 24. verò Theorema Opticorum Euclidis, quò minus de globo spectatur, hoc maior apparet eius diameter. Et supra cap. 6. numero 3. demonstratum, si KL visorius, & FG. luminaris coincidissent, eodem angulo spectatum futurum fuisse vtrumque luminare. Ergò quia iam KTI minor est, quàm FTG. maior igitur diameter apparens Lunae quàm Solis, idque sensibiliter valdè, quamuis prope apogaeum. Iam vt Theorema perfectum sit, esto vt proportio cornu ad residuum corporis ambitum ex aestimatione oculari innotescat citra errorem; quod quidem difficile admodum est: Et ego non potui aestimare subtilius quippiam, quàm cornu inter trientem & semissem circuli visorii esse medium, hoc est, inter 120. & 180. Esto nobis propositum hinc calculo inquirere aspectabilem Lunae diametrum. Ergo LI. cornu erit dimidium aestimationis. Sit D polus visionis & descendat arcus DI. secetque BC in Q. Igitur in DQCdaturQDClongitudo dimidii cornu. DCQverò rectus est. Et latus DC datur. Nam quia Sol in longitudine media, & Luna 56. gradibus post apogaeum, dabitur igitur ex hypothesibus authorum, proportio HE ad HA. sed AHE angulus innotescit ex loco vtriusque luminis visibili, ergo producta EA in T. dabitur TAH. cuius mensura TD. eiusque residuum ad quadrantem D. C quaesita. In DQC. igitur quaeratur ex datis, primo DQ. tum D QC. Dein ex Iperpendicularis arcus in BC incidat, qui sit IS. In triangulo igitur IQS. angulus S. rectus, Qdatus est, & ISlatus

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
