Latin
PROPOSITIO XXXII
Kepler, Astronomiae pars optica 25
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXII. Lucis proprium est calor. Posset probari lucem esse calidam ex principiis à nobis assumptis. Nam si vita rerum consistit in calore, luxque fouendae illi destinata est, calefacere igitur debuit. At omne agens sibi assimilare nititur id quod patitur. Nitens igitur lux materiam calefacere, ipsa erit calida. Sed stabiliam, quod dixi, experientiâ. Sola namque lux semper &vbique cum aliquo calore est, pro suae claritatis modulo. De Solari luce patet clarissimè, quia haec &clarissima est. De syderum luce claritatis ratio Sydera omnia calefaciunt. testatur, calorem vniuersorum in minori esse proportione ad calorem vnius solis, quàm vt ab homine, cuius est certa caloris mensura, vterque simul percipi &iudicari possit. Ex effectibus tamen syderum apparet, inesse in visceribus terrae sensum ipsorum caloris. Nulla namque potest euaporatio seu frigida seu calida comparatione ad nos) cieri sine calore aliquo extenuante &fablimante. Apti verò sunt planetę omnes ciere vapores. Omnibus igitur suus caloris effectus. De ignitis rursum res est euidens. De Cincindularum luculâ tenuissimâ negare non potes, Cincindula. cuin cum calore sit. Viuunt enim &mouentur, hoc autem non Putrida ligna. sine calefactione perficitur. Sed neque putrescentium lignorum lax suo calore destituitur; nam ipsa putredo quidam lentus ignis est. Quamuis Aristoteles distinguat, concedens illa λάμπειν, negans verò ἑῶς ἐμποιεῖν: quod si sanissimè intelligas, non est aliud quàm hoc dicere, lucem illam in remisissimo gradu esse. Quod Carbunculus. si verum est seipso lucere carbunculum: equidem &ei &omnibus gemmis tribuunt virtutes, quarum quae sunt in carbunculo, mediante caloris quadam ratione prodire consentaneum erit. Iam &econtra probandum est, calorem in rebus caeteris vniuersis aduentitium esse, &à lucis calore pendere, ideoque passiuum rectè dici. Patet, quia nihil est, quod à seipso calorem habeat, materiatum cùm sit. Id in iis, quae à Sole vel igni calefiunt, manifestum est. Liberata enim praesentiâ caloris vel ignis rursum frigescunt. Qui verò in animantibus est calor, certum, quòd ex arteriis in corpus veniat. Statim enim corpora frigescunt, arteriis interclusis.