# Astronomiae pars optica 254

Kepler, Astronomiae pars optica, 254. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/254

Nam cernitur haec lux non tantùm in margine, sed in toto corpore, nec vno, sed duobus tribusve diebus, imò & in quadraturis nonnihil, vbi semicirculus illuminationis planè post Lunam latet. Tycho Brahe libro 11 Progymnasmatum causam huius lucis Veneri transcribit, quae Lunam tam clarè possit illustrare. At semper Luna crescens hac luce fruitur. Venus illi non semper est ad illud latus obiecta. Prętere a Venus Lunam multis vicib. altior est. Quare etsi fortasse conferat eius lux ad marginem interdum illustrandum fortius, at ad Lunae discum medium, qui aequè fruitur hac luce, radius Veneris non pertingit, impeditus obiectu ipsius corporis. Interim non nego, fieri aliquando, vt nos ex terra Lunam per illustrationem à claris ipsi oppositis sideribus factam aspiciamus, de qua re infra cap. 7. Caeterùm veram causam Moestlinus praeceptor meus primus, quod sciam inuenit, meque & rorum suum Auditorium ante 12 annos docuit, & anno 1596 in disputatione de Eclipsibus, thesibus 21. 22. 23. publicè explicauit. Nec aliis quàm ipsius authoris „ verbis ea est tradenda doctrina. Sic ille. De lumine, quod in Luna corniculata iuxta cornua per totum corpus diffusum cernitur, constat in„ tuentibus, quod ipsum à claritate diurnae lucis, quae vel vesperi post occasum " Solis, ante Crepusculum (id est, adhuc claro dic) superest, vel manè cum aurora ortum Solis praecedit, non obscuretur. E contra constat, quòd illud "idem caeteris à nouilunio remotioribus diebus attenuetur, adeò, vt circa „ quadraturam, quando Luna intempesta nocte longo interuallo supra ho„rizontem est, de eo vel nihil, vel valdè parum restare (idque non nisi ab „ hominibus acutissimi visus) cernatur. Ex eo ergo, quod lumen hoc sepa„ rabile est, concluditur, ipsum non, vt quidam (quos inter est Reinhol„ dus) volunt, esse Lunae congenitum & proprium, sed similiter, sicut maius „ illud menstruum, alienum atque mutuatitium. Hoc enim nisi sit, profectò nocte intempesta multò clarius conspiceretur, quàm aëre luce diei illumina9 10. Verùm vnde hoc lumen in Lunam deriuetur, positus eius ad Terram ostendit. Nam in nouilunio Luna Soli & terrae interposita, eam Terrae fae ciem, quam Sol illuminat, sibi è directo suppositam intuetur. At radiorum e solarium in Terrae singulis partibus particulatim reflexorum, nouimus & eam esse fortitudinem & resplendescentiam: vt in locis apricis oculorum & aciem hebetet, quin & intima aedificiorum penetralia, sicubi etiam per ri e mulam ingredi datur, luce oppleat.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
