Latin
256
Kepler, Astronomiae pars optica 256
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem verò, vbi Plutarchus, vbi Moestlinus aequis in Philosophia auribus fuerint accepti: tùm benè Aristarchus cum Copernico suo discipulo sperare incipiat. Cornelius Gemma Cosmocritices lib. I. cap. 8. allegat Plutarchum ex libello de gloria Atheniensium, in quo ait illum scribere, quo tempore superiores fuerint Graeci apud Famagustam Salaminem puto dicere voluit, non Cypri vrbem, sed insulam sinus Attici,) quod Luna adhuc gracilis impleta fuerit accessu luminis repentino. Id tametsi dicto libello totidem verbis non effertur; (haec enim sunt Plutarchi verba: νικῶσιν ἐπέλαμειεν ἢ θιὸς παισίνηος,) tamen si quid forte tale Gemma in alio legit authore, id de hoc Lunae lumine, quod à terra mutuatur, accipiendum est: cui maior vigor ab externa aliqua, &aduentitia causa fuerit conciliatus. Porrò hoc quamuis tenui lumine non exiguam natura gratiam apud Astronomos inijt, dum toto corpore conspicua non tamen extinguit lumina fixarum, quas proximè attingit: adeoque non semel illam obseruaui, proxime pleiadas stantem, vt non integra diametro abesset, intermicantibus distinctè omnibus stellulis Pleiadum. Vt taceam, quòd diametrum tunc metiendam quàm rectissimè nec vno modo accommodet. Itaque infra in disputatione de Lunae diametro, cum ex hoc loco tum ex praecedenti capite de Oculo, capienda sunt argumenta. Clarissimè namque, vt &pręcedenti capite dictum, cornu à Sole illustratum maiorem censetur ambitum inchoare, quam circellus ille reliqui disci, cuius à terralux est mutuata, complectitur. Itaque continere videtur circulus lucis ex Sole, circulum lucis ex terra, ex altera quidem parte. Hactenus igitur Luna non tantùm nullam lucem ostendit, quam sibiipsi acceptam ferret, sed etiam densitatis &opacitatis est conuicta. Suspiciones verò de luce in totalibus suis deliquijs, infra diluam, vbi de vmbra egero. Ostensurus namque sum hanc quóque potissimum à Sole venire. 11. De prima Phasi seu exortu Lunae.