# Astronomiae pars optica 26

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/26

In arterias ex corde venit, in corde verò non vereor, cuius rei Fernelius similitudinem inesse dixit, rem ipsam inesse, affirmare, flammam nempe perennem. Nam cui rei sunt pulmonum folles, aerem afflantes, ne vita intercludatur defectu aeris, vt solet in igne; arteriarum fumaria & pulsus, seu expulsus fumi, ne opprimatur hic igniculus à suo excremento, Cordis latebrosa lampas, Sanguis ex ipso cauae venae caudice per canalem peculiarem in cor traductus, ad instar olei, vnde viuat haec flamma. Non hoc contendo, pulmonum aerem & venae arterialis sanguinem nihil esse nisi merum alimentum huius flammae; nec illud, nihil in arterias transire nisi mera excrementa huius flammulae, sic vt omnia vni cordi ceu principi seruiant. Concedo enim cor ipsum totius animalis ministerio deputatum. Concedo hos quasi redditus in cor tanquam in officinam inuehi, vt hic elaborata, aliâ per arteriam in corpus vniuersum, ineuitabilis vtilitatis causâ, diuidantur. Interim ipsa attractionis & expulsionis forma, naturaeque machinamentum in valuulis, elata voc e clamat, inesse in corde flammam artificem, quae ab ingredientium vectigalibus vitam toleret, excrementa cum iis operibus suis, quibus efficiendis est destinata, cum spiritu scilicet vitali, exturbet per eandem viam: Imò sic esse comparatam naturam vniuersi corporis, & in eo cordis, vt à cordis recrementis corpus rectissimè sustentetur. Nam nisi naturam vrgeret flammulae huius conseruandae necessitas, poterat leuiùs & tranquilliùs inuehere sanguinem in cor, & ab eodem exprimere, vt in epate, nec motu Systoles & diastoles fuit opus. Contra si quaeras, quònam modo ignis aliquis, seu flamma in clauso vase rectissime conseruari possit, quale cor esse necessarium erat? Respondeo, non alio modo, quam quo cor & conformatum est, & aperitur atque clauditur. Quare non dubito, quin hanc luculam oculis quoque simus excepturi; si nobis contingat exclusa diei luce in cordis latebras illaesa flamma hac intro spicere. Ita calor animalis à luce dependet.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
