Latin
265
Kepler, Astronomiae pars optica 265
Unproofread scanNot analysed yet
A Solis verò luce Cometae corpus transeuntis illustrari poterit, propterea quòd per Cometae corpus, quod ob hanc causam purè pellucidum esse conuenit, &densum admodum, radii Solis coguntur &conduplicantur, atque etiam colorantur. Quòd si nobis non licebit caudae Cometarum suam asserere materiam: dicere cogemur, ipsam auram aetheriam, quod &suprafeceramus, non Vyplanè nullam obtineremateVriam, sed idoneam esse, quę à colorato Solis radio, per corpus Cometae eunte, ex tàm propinquo loco tàm fortiter pingatur, vt in oculos eminus hoc colore seu splendore possit incurrere. Caetera expedita erunt ex schemate prop. 19. capitis quinti: de caudae dilatatione in fine, initij verò angustissimo exorsu, &quod de quibusdam Cometis aliqui referunt, caudam ab ipso capite quasi in mucronem coire, indeque tanquam à puncto nouam necti caudam, ipso progressu latio em. Nam haec omnia ex globi solidi pellucidi legibus sequi necesse est. Sequetur igitur etiam illud Physicis considerandum: Cometae corpus ex quodam humore densiore, quàm est aër, constare: nam id in pellucidi definitione erat capite primo.