# Astronomiae pars optica 267-2

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/267-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/267-2

CAPVT VII. De Vmbra Terrae. D materiam astronomicam de Eclipsibus subinde propiùs accedimus: quamuis ita arcte inter se connexae sunt disputationes de illuminatione, & de obte nebratione Lunae, vt supra cap. 6. iam de penumbra dixerimus, de illustratione verò multa huc differenda fuerint, nec planè decisa sit sententia, vtrum Luna proprio lumine planè careat. 1. De Figura vmbrae. Vmbram itaque terrae Conum seu metae figurâ esse, propterea quòd & Sol illuminans rotundus, & terra, nihil impedita montibus, rotunda, eademque minor Sole sit, satis est à Vitellione alijsque probatum. Vide lib. 2. Vitellionis prop. 26. 27. 28.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
