# Astronomiae pars optica 268

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/268

vbi sequens 33 planè Eclipsibus est destinata. Docet enim, in oppositione centrali luminarium ex terra, fieri Lunae Eclipsin. Quae verò praemissae sunt 31 & 32. videntur à Vitellione destinatae ad causam dicendam, cur Luna περίγεος nigrior sit vmbrâ inuolutâ, quàm ἀπόγηθς, quam quaestionem hic ex professo trademus. 2. παράδοξον Lunam non obscurari ab vmbra Terrae. His itaque sic se habentibus, cùm inde à nata Astronomia fuerit in confesso, deliquia Lunae prouenire ex incursu eius in vmbram terrae, calculus etiam super his extructus fundamentis tantùm non subtilissimè responderit euentui: summam difficultatem obijcere huic negotio videntur illa, quae capite 4 de refractionibus radiorum Solis in aere factis disputata sunt. Nam si radij Solis, terram occidente Sole contingentes, refractè perueniunt ad nos, transibunt igitur refractè, & vmbram curtabunt, infra locum transitus Lunae. Hic nobis nodus soluendus est, vt Astronomi dubitatione liberentur, neu existat, qui vel eclipses ex refractionibus, vel refractiones ex Eclipsibus Lunae audeat cauillari. Centro a scribatur βy circulus maior, Solem repraesentans, centro S circulus e(terrae minor, & ducantur contingentes β ε.γζ. vsque dumin 6 concurrant, cum adaxe. Manifestum est2 5 (futuram vmbram terrae, si 82. y ζ irrefracti peruenirent. At iam terrae globum e ζ amplectatur sphaera aëris ικπο. cuius est medium densius medio aetheris, quare B 2. y (ingressurae aërem in punctis 1.x. non possunt peruenire in e. ζ sed refringuntur in 1n. 26 & impingunt in terram in n. b. ibique impediuntur, quò minus progrediantur. Ac cùm Sol illustret vniuersam sphaeram aëris, quantum sibi de ea obiicitur, radios igitur alios vltra β1. γκproijcit, quorum vtique aliqui contingent terrae orbem, & transibunt praeter terram in partem aëris oppositam. Sint βλ. γν radii, qui refringantur in ASTRON. PARS OPTICA. 269 tur in λο.μπ. contingentes terram in e. (. Ex ijs autem, quae Tycho Brahe experiundo constituit, δ ειμζhorizontales radiationes refractionem patiuntur 34 minutorum.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
