Latin
PROPOSITIO XXXII
Kepler, Astronomiae pars optica 27
Unproofread scanNot analysed yet
Vt taceam, quòd animam per se inuisibilem, luci cognatam essentiam habere consentaneum sit: quo nomine cum luce in idem caloris consortium veniet, quatenus lux animae soboles. Inest quidem &stirpibus suus calor, &plantis, at &is quoque Calorstirpium. ab igniculo, qui quamuis non ita manifestè, vt in animalibus, in stirpibus tame inest, quod inde patet, quia tandem corpus suum depascitur, in seminibus latens, &vermiculos noctu lucentes generat, &ligna, ortâ tandem putredine, ita inflammat, vt lucula de nocte etiam oculis videri queat. Calor terra. In terra calorem inesse sciunt omnes, animalem inesse facultatem, luci cognatam, caloris tutricem non omnes fatebuntur, Animalis in itaque ad ignes Aetneos prouoco, &ad thermas innumerabiles, globo terrae igneum calorem referentes. Indidem igitur ignis prodit, vnde facultas. &calor. In oleis, in sulphure, bitumine, calor inest, sed in potentia, vt &ignis. Nam calefacta sic, vt non inflammentur, remittunt, igne remoto, hunc calorem; Incensa verò, manifestè ostendunt, vnde ipsis suus calor, cum deflagrent. Quaedam humore suppetente calefiunt, at simul se ipsa incendunt, vt faenum. In summa calorem praecedit anima, comitatur ignis siue lux.