# Astronomiae pars optica 272

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/272

Cùm enim Luna sit perenne corpus, diuinae naturae particeps, & immunis affectionum, quae ortum & interitum solent consequi; non vtique mutationibus neque decrementis sese subiiciet. Sed cum PROPRIVM LVME N nactum sit imbecillius, quod ad nostros visus nequit facilè pertingere: mutuato ex Sole, lumine alio splendidior apparet, vt illuminet terras, & aerem. Cùm igitur Terra radiationibus solaribus intercedit; tunc Luna solari luce priuata; & obtenebrata cono vmbrae, rursum DEBILIOR ET OBSCVRIO Reuadit. Non quidem neque ex hac illustratione, neque ex priuatione solaris lucis mutationem ipsa subit: sed cùm sit exsors corruptionis, eundem semper COLOREM & aspectum, quem proprium habet, Magnitudinemque tuetur. Quod autem Luna ILLVSTRATA QVIDEM SEMPER, in aliquibus pleniluniis non consueta claritate illustraretur, sed obscuraretur, affectum & laborem appellarunt; eò quòd existimaremt, mutationem illam in suis operationibus subire. Et infra: Habet quidem Luna, & à scipsa Lumen, debilius verò, vt diximus. Theonem secutus Cleomedes lib. 2. Cyclicae Theoriae: miscet lumen Lunae ex lumine Solis & proprio. Reinholdus nouissimè, fol. 164. Commentariorum in Purbachium, Esse, ait, in Luna peculiare quoddam seu obscurum lumen, & quale hoc sit, apertè docent totales ipsius defectus, in quibus integer orbis cernitur tetro & horribili colore; qui tamen aliàs est rubicundior, Luna altiori, & extra Eclipticam longius euecta, aliàs nigrior, quanto vi delicet humilior est, ac propterea in vmbras terrae profundius immersa. Quibus quidem vltimis verbis perspicuè refutat id, quod cùm ipse tùm antecedentes dixere, lumen id esse Lunae proprium. Nam si proprium esset Lunae, clarius appareret ex tenebris. Sic enim & Lunae à Sole mutuatum lumen noctu clarissimum est, cum interdiu vix oculos moueat. Iam contrarium euenit, teste Reinholdo.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
