Latin
CAPVT VII
Kepler, Astronomiae pars optica 273
Unproofread scanNot analysed yet
Profundam enim vmbram ingressa nigrior apparet; altior &apogaeo propior rubicundior, vt &,cùm ad latus vmbrae in Septentriones declinat. Vnde intelligitur, inuenire Lunam in vmbrae marginibus lucem permixtam, quam hanc ipsam esse dico, quae per aëris corpus refracta transmittitur. Propterea rectè Plutarchus, omnibus his antiquior, libello de facie Lunae, cùm Pharnacem introduxisset, contendentem, esse Lunae, vt astris caeteris suum lumen. Non enim prorsus latere in defectibus, sed effulgere colore quodam prunam referente, &terribili, qui eius sit proprius: Ipse respondens hoc ipsum obiicit. Videmus, inquit, Lunam deficientem aliàs alium colorem sumere, quos Mathematici temporis ratione sic discernunt. Si sub vesperam Luna deficit, horribiliter nigra apparet, vsque ad horam tertiam &supra semissem horae. Si media nocte, tunc istum puniceum &igneum colorem edit: à septima hora &semisse rubor ostenditur, versus auroram iam coeruleum, trucemque vultum sumit. Haec quidem regula fallit, nec ad propositum. Arabes nobis aliam praescripsere, de coloribus Eclipsium; quam Cardanus in supplemento Almanach &in Commiento super quadripartitum ex Alfonso &Linerio, ad Nodi propinquitatem &Apogaeum accommodat, quae Reinholdi traditioni magis sunt consentanea: quamuis aëris varia constitutio regulam non videatur admittere. Sed pergit Plutarchus hanc suam obiectionem accommodans, Hunc pruneum potius quis alienum à Luna dixerit ac mixturam potius luminis deficientis (egregiè mecum) &per vmbram enitentis, proprium verò nigrum &terrestrem. Cùm verò de causis agit, lumen vmbrae interspergentibus, astra caetera Solem circumstantia adducit: causam ad hunc quidem ruborem, nimium debilem: quanuis infra eius etiam ratio habebitur in coloribus caeteris. Vitellio noster, cùm esset negaturus Lunae omne lumen proprium prop. 77. libri 4. huic tamen rubori Lunae in Eclipsibus videtur destinasse propositionem 31. libri 2. Vmbram, ibi ait, remotioribus partibus minus vmbrescere. Sana verba, si causa sit sana. Caeterum Vitellio causam in visum refert, comparantem vmbram &radios lucidiores vel debiliores, iuxta inuicem positos. Caeterum hoc pacto nihil planè Luna aliud in suo corpore pateretur, profundius &caliginosissimam partem transiens: nihil itaque haec visus phantasia confert ad hunc eius ruborem. Causa vero plane est in refractionibus, vt sit nihil aliud rubor iste quam illustratio Lunae à Solis radijs, per aëris densitatem transmissis, &intro versus axem vmbrae refractis, vt ex sequentibus experimentis clarum euadet.