Latin
CAPVT VII
Kepler, Astronomiae pars optica 276
Unproofread scanNot analysed yet
Illud etiam valdè dubium tenuit, cur non distingueretur euidenter pars lucida à tenebrosa, nec haberet rubor terminum, sed continuò minutus, tandem potiore Lunae parte desineret in tenebras. Ita mihi contemplanti nubes rursum sese opposuêre. Paulò post, tribus quadrantibus post septimam in vrbe personantibus, discessus nubium dubitationem omnem discussit. Orto enim infra cornulucido, rubor euanescere, tenebris assimilari; tantus erat fulgor exigui cornu à Sole collustrati. Neque circumsidebat rubor aequaliter hoc cornu, supra enim ad sinistram latissimè rubor explicabatur, infra ad dextram angustus erat, inter cornulucidum &partem planè tenebrosam. Eo momento talem Lunae phasin excepi. Horâ nonâ horologij vrbici planè restituta apparuit, consumptis in egressu amplius quàm5 quadrantibus, quod obseruationi Braheanae Witebergae habitae egregiè consentit. Quid hic quaeso aliud dici potest, quàm extitisse ruborem istum ex refractis Solis in terreno aëre radijs, cuius refractionis modulus alijs in locis terrarum alius eo momento fuerit. Nam si sidera Solem circumstantia Lunam ita pinxissent, totum eius discum, aequaliter sibi obiectum, pinxissent aequaliter. Pars igitur planè tenebrosa hic &in praecedentibus in vmbra ipsius terrae plenaria fuerit, pars rubens in vmbra aëris, quę refractos Solis radios transmittebat; pars denique lucida immunis vtriusque vmbrae, puro Sole, vel eius aliqua particulâ, fuerit potita.