# Astronomiae pars optica 277

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/277

4. De pallore Lunae dificientis. Iam quod de Lunae corpore latet in ipsa terrae vmbra, consentaneum est, malignè admodum cerni. Ita ego anno 1588. die; Martii, Mulpronnae in Würtembergia, Lunam cùm in medio vmbrae versaretur, vix oculis per cineritium colorem deprehendere potui: miratusque sum, cum recordarer eius, quam anno 1580 videram. In Dania cum instrumentis Tychonicis eius à fixis distantiam metirentur, adeò difficulter eius margines cernebant, vt distantiae obseruatae retrogradam illam interdum exhibere videantur, circa Eclipsis medium. An igitur hic saltem pallor seu color cinereus sit de Lunae proprio lumine? Nondum ne hoc quidem opus habemus dicere. Quin potiùs hic cum Plutarcho de facie Lunae respondeamus, quod supra de rubore Lunae respondere ob eius claritatem non poteramus, in hunc modum. Iam cùm hic, Solis radios excipientibus purpureis ac puniceis vestibus, paludibus item & fluuiis, vmbrosa viciniae loca colorem istum aemulentur, & ob omnigenas reflexiones, multiplicibus illustrentur splendoribus: quid mirum res habet, si copiosus vmbrae fluxus, veluti in pelagus coeleste incidens, non stabilis aut quiescentis luminis, sed ab innumeris exagitati astris, vartasque mixtiones & mutationes in se admittentis, alium aliàs colorem à Luna expressum huc refert? Quae verba ideo recensui, quia videntur experimentum tale sapere, quale supra ex anno 1569 Cornelius Gemma proposuerat, de coloribus Iridis in Luna. Quod sententiam igitur ipsam attinet Plutarchi, si varij huiusmodi colores appareant in Luna, dixerim, vt supra, prouenire illos ex sphaera aëris humida, Solis radios re fringente, minimè verò ex eo quod lux siderum in ipsis corporibus per hanc colorum varietatem adeò euidenter distincta sit, lunamque consimilibus imbuat coloribus. Sin autem de solo tenuissimo Lunae pallore, seu cinereo colore quaestio sit, vnde is in Lunam perueniat, & an de proprio Lunae lumine sit, respondebo cum Plutarcho, hanc luculam conciliari Lunae à sideribus Solem circumstantibus, seu quicquid aliud est in coelo luncidum. Id fecero aequo Tychone, qui solam Venerem supra sufficere putauit (quanuis minus consideratè) quae Lunae tàm forte lumen conciliaret, vt eo per crepusculi claritatem eximiam enitatur, à Sole digressa. Nulla nox tàm est atra, si vel densissimae nubes coelum teneant, in qua, si sub dio fueris, inter niuem & carbonem, inter coelum & montes, nequeas discernere.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
