# Astronomiae pars optica 285

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/285

CAPVT VIII. De vmbra Lunae & Tenebris diurnis. Ertinuit haec quaestio facilioris intellectus causa ad ea, quae infra de diametri Lunae quantitate sumus dicturi. Methodi verò elegantia non patitur vmbram Lunae ab vmbra terrae separare. 1. Occasio quaestionis huius. Cùm animaduertisset Tycho Braheus nostri seculi Hipparchus, Eclipses Solis, seu per canalem radius intromitteretur, seu oculis exciperetur, semper exhibere diametrum Lunae multò minorem, quàm illa in oppositionibus appareret, suspicionem prino concepit, quam denique iustae sententiae loco defendit, & in progymnasmatum tomo 1. apertè professus est; Lunam in coniunctionibus non retinere eandem visibilem diametrum, quam in oppositionibus habuit, sed vi luminis solaris margines eius extenuari, opticâ aliquâ ratione id suggerente. Propterea quasi hoc vniuersale esset, tabulam semidiametrorum pro nouiluniis pecularem exhibuit. Et cùm anno 1600 ad Clauium scripsisset, mirari se aiebat, visam Clauio anno 1560 totalem Eclipsin in Lusitania, tenebrasque interdiu nocturnas. Nec enim pati sua obseruata, vt Sol à Luna quantumuis humilima totus tegatur. Caeterum non esse standum ab hac semidiametrorum tabella, docuit Eclipsis Solis, quae anno 1601 Decembri statim post mortem Tychonis secuta est, de qua in appendice ad Progymnasmata admonitio facta est. Quod sententiam attinet ipsam, primum hoc est omnino concedendum, videri Lunam plenam iusto maiorem: alii tamen homini aliter. Is enim praecipuus capitis 5. scopus fuit, ostendere causas ex ipsa visus conformatione, cur ampliarentur margines rerum lucidarum, praesertim in tenebris. Hic itaque Lunae margines non extenuantur vi luminis solaris, sed ampliantur vi luminis lunaris, ex Sole communicati. Hoc itaque ex hoc loco diligenter notandum est Astronomo, nisi visu acutissimo & fortissimo sit praeditus, ineptum esse ad Lunae diametrum in plenilunio citra errorem oculis dimetiendam, adeoque id vix vlli hominum contingere.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
