# Astronomiae pars optica 286

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/286

Deinde & hoc concedendum est, in Sole deficiente, terminos & circa Solem, & versus Lunam subingressam, in visu dilatari, quod supra in fine capitis quinti ex oculi itidem conformatione & videndi ratione demonstratum est. Caeterum hic diligenter oportet distinguere inter ea, quae visui, & quae remotâ visus consideratione accidunt. Quae enim visui accidunt, per singularia variant: quae verò reuerâ fiunt, in eodem horizonte sunt vniusmodi. At cum de eo agatur, dies an nox sit futura sub Eclipsin Solis, & omninò, quota pars lucis diurnae sit peritura? frustra ad visus vitia respicitur, qui etsi in vno aliquo homine penitus deficiat, non tamen vnâ diei lumen caeteris hominibus extinguit. Itaque hoc iam secundo notabunt Astronomi, non esse visui fidendum, neque de numero digitorum, neque de angustia interioris & caui circuli Solem terminantis, qui est circulus lunaris corporis. Etenim hic reuerâ in visu nostro margines Lunae, vt Tycho ait, extenuantur, vi Solaris luminis, seu potiùs Margines Solaris particulae lucentis ampliantur. Non est itaque ab hoc visus accidente ad id argumentandum, quod citra visus considerationem accidit; neque tabulae in visus gratiam condendę, quae neque rem ipsam, neque omnium visuum vitia repraesentent. Non debet enim quicquam praestare Astronomus, praeter ea, quae re verâ accidunt. Visum verò Medicis relinquimus emendandum. Quòd verò etiam per canalem, (quia & hoc Tycho vsus est) & angustum foramen exceptus Solis deficientis radius terminos lucentes profert, Lunamque minorem arguit; id tantum abest, vt veram Lunae quantitatem ostendat; vt potiùs hinc occasiones apparuerint supra cap. 2. quibus decepti aliqui in hanc opinionem induci possint, quasi Luna verè tantò minor sit. It nes infra docebimus hoc artificio discreta hac ampliatione) certissimam inire rationem, quantitates Eclipsium dimetiendi. Vbi etiam exemplis planum siet, si rectè administretur artificium, diametrum Lunae omninò maiorem apparere, quàm quantam exhibet Tychonis tabula. His ita praemissis, demonstrandum nobis est initio multis exemplis, omninò tantam esse diametrum Lunae, vt Solem aliquoties texerit totum, regionesque aliquas profunda caligine inuoluerit.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
