# Astronomiae pars optica 287

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/287

Deinde causas opticas assignabo: quibus contingere possit, vt interdum Lunâ totum Solem intercipiente, Sol tamen prominere videatur circumcirca. 2. Exempla ex historiis, quòd Lunae vmbra diei noctem intulerit. Vmbram Lunae conicam esse, propterea quod & Sol rotundus, & Luna rotunda eademque minor Sole sit, patet ijsdem principijs, quibus supra cap. 7. Numero 1. terrae vmbram conieam pronunciauimus. Quod si diameter Lunae ad sensum non maior est diametro Solis, sed aequalis; vmbrae Lunaris mucro in ipso visu nostro deficit, aërisque omninò tenuissimam regiunculam inuoluit. Hoc itaque casu merę tenebrae fieri nequaquam possunt. Sol enim ab vno saltem terrae puncto, Lunae interuentu, auersus, omnes circumiectas terrae partes aliqua sui parte clarissimè illustrat, quae lucem à Sole communicatam vndique sursum in aërem vibrant etiam quâ is in vmbra Lunae est, & sic claritatem illi praestant nihilominus. Necesse est igitur, quoties de die nocturnae tenebrae ingruunt, sub Eclipsin Solis; Lunam maiori angulo cerni, quàm Solem: sic, vt Sol post Lunam benè lateat abditus, & de horizonte tanta portio tegatur vmbrâ, ne aër spectatoris à vicino aëre illustrari possit. Vno verbo, extingui & illam materiam est necesse, quae nobis crepuscularem solet accendere facem. Quod si, vt hoc obiter dicam, altitudo illius materiaead 12 milliaria perueniret, equidem vt haec à Luna luce Solis priuetur, vmbram Lunae penes nos 300 milliarium crassitudinem habere, necesse fuerit. Sit enim ADi 2 milliaria, qualium DCvelBC86O. milliaria. Vt igitur BCSGO ad sinum totum, sic AC 872 ad secantem anguli ACB. 9. 31. Ad cuius socuius tangentem vt est totus, sic BC86O. est ad AB 144 milliaria, ex vnolatere, totidemque ex altero. Vt autem vmbra Lunae, in vertice existentis, 300 milliaria circumcirca tegat, oportet Lunam viginti minutis maiorem Sole spectari, tanto nempe maiorem, quanto parallaxis Lunae in vertice versantis, cuntibus per 9/2 vtrinque gradus in circulo magno telluris minimùm variatur.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
