# Astronomiae pars optica 29

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/29

Relinquitur ergo, vt illud, quod inhaeret oculo, sit non lucis, sed illustrationis, actionis & passionis species: quemadmodum ab ictu sensus doloris superest, quae species quaedam illius passionis esse intelligitur: quemadmodum & in motu violento species quaedam eius in proiectile commigrat, idque aliquousque prouehit, etiam postquam qui motum dederat, manum subduxit. Cumque omnis sensus per neruos, & qui his vehuntur spiritus, perficiatur, ergo in spiritibus residebit haec visionis species, non in humoribus. Huius affectionis infra fiet necessaria mentio.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
