# Astronomiae pars optica 298

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/298

Atqui sat consideratè Clauium hoc phaenomenon memoria prodidisse, perpensis circumstantijs, demonstrant haec ipsa authoris verba. Quare vt de re planè certissima sic disputemus. Et primò quidem non inficior, hypotheses quorundam Astronomorum sic esse comparatas, vt Sol perigaeus a Luna apogaea in hunc modum tegi possit, relicto limbo prominente. Nam quem supra suspicati sumus à Cleomede taxari, multitudinis verbo, Sosigenem, ei à Proclo Diadocho haec forma apertè tribuitur, commemoratâ prius Ptolemaei sententia. Dixerat Ptolemaeus, per Hipparchi dioptram hoc certum haberi, Solis diametrum ab apogaeo in perigaeum, ad sensum non variari, sed eodem angulo spectari: Lunae verò diametrum tùm demum diametro Solis aequalem spectari: cum Luna plena in apogaeo sui Epicycli sit constituta: at in perigaeo Lunam videri maiorem. Proclus igitur ad haec addit: Hoc si verum, non est verum quod Sosigenes narrat Peripateticus, in eis quae de Reuolutionibus inscripsit, Solem in perigaeis eclipsibus factis spectari non totum in anteriora procurrentem, (intelligo post Lunam sese recipientem, sed in extremis circumferentiae ipsius, circulum Lunae euadere, ac minimè impeditum lumen dare. Apparet Hipparchum idem dixisse, quod Ptolemaeus de diametris luminum dixit: Sosigenem verò addidisse hanc interpretationem: si lumina apogaea spectentur eodem angulo, certe Solem perigaeum spectatum iri maiori, etsi hoc per dioptram ob exilitatem non deprehendatur. Fieri itaque posse, vt Soli perigaeo Luna ἀπόγειος & ita minori angulo obiiciatur, & sic Sol non totus per omnes extremitates tegatur. Propterea Proclus addit: Nam si quupiam hoc admiserit, Sol differentiam faciet apparentium diametrorum. Imò verò respondebit Proclo Sosigenes, quia omninò Solem necesse est apparentium diametrorum differentiam facere; accedit enim & recedit, ideò hoc ego duxi admittendum. Ita nos Proclus docet, statuisse Sosigenem, omninò videri tales eclipses, qualem nobis Clauius vnam prodidit. Quo quidem loco sibiipsi Proclus interpretationem affert eius, quod a principio libelli Hypotheinquit, seon, mirabilium quaestionum quintâ dixerat. Cùm etiam, Lunae in perfectis solaribus eclipsibus quadam cernantur differentiae: nam totus aliquando Sol obtegi conspectui videtur nostro: aliquando in ipso articulo, quo centra duo & oculus in eandem incidunt lineam, Luna intra Solis ambitum spectatur. Ostendit, inquam, loco prius adducto, se hîc loqui non de experientia, sed ex Sosigenis traditionibus.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
