Latin
ALIVD EODEM SENSV
Kepler, Astronomiae pars optica 3
Unproofread scanNot analysed yet
Id enim sisiat, dubium non est, quin Imperator Sapientißimus sumptus idoneos, quod nec his bellorum turbis intermittit, tunc cumulatißime suppeditaturus sit. Quae in Astronomia optice consideranda veniunt, vel sunt res ipsae visui propositae, vbi considerantur rerum species, seu lux &vmbra; vel medium, per quod lux specierum vehiculum transit, cuius causa lux aliqua refracta ad nos peruenit; vel denique instrumentum visorium seu Oculus. Rursum res ipsae vel sunt Corporacoelestia, Solis, Lunae &Stellarum, vel motus, vel situs corporum. De Corporibus Iure incipimus. In Corporibus autem astronomice nihil iam consideramus, nisi eorum speciem, quam ad nos beneficio lucis, qua praedita sunt, demittunt; eiusque speciei, Solis praesertim &Lunae, de Terra verò vmbrae, figuram &quantitatem. Nobilißima enim &antiquißima pars est Astronomiae, Solis &Lunae defectus, res, vt Plinius ait, in tota naturae contemplatione maxime mira, &ostento similis. Quam qui diligenter perpenderit, inueniet, si sacris libris sidem adhibere noluerit; &Deum esse, naturae totius conditorem, &hominum suturorum in ipsa machinatione curam habuisse; sic ordinato hoc mundano theatro, vt existerent in eo signa idonea, quibus hominum mentes, Dei simulachra, non tantum inuitarentur ad contemplanda diuina opera, ex quibus conditoris bonitatem aestimarent, sed etiam adiauarentur ad penitus peruestiganda. Obsccro enim quae causa est, si haec non est, quod natura in Solis &Lunae corporibus tales exercet lusus? quibus non tantum homines, vt historiae testantur, in admirationem &stuporem vertuntur, quamdiu causas ignorant: sed ipsae etiam quadrupedes, Plinio teste, communiter pauescunt? Porrò quantum Defectibus Luminum adiuuentur homines in Astronomia tota, docent omnes Astrononiorum libri. Nam quod motus Solis &Lunaeattinet, annorumque &mensium spacia: tota haec doctrina ex sola Eclipsium obseruatione primum est orta, nec aliter constitui potuit; ac ne limari auidem &expoliri amplius potest, nisi Defectibus luminum accurarius &limatius consideratis, qui huius libri scopus est.