# Astronomiae pars optica 30

Kepler, Astronomiae pars optica, APPENDIX AD CAPVT PRIMVM: ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/30

1. Color propriè & seipso fit visus subiectum, & habet in scipso causam cur visibilis existat. 2. Lux est actus perspicui quatenus perspicuum. 3. Est quasi proprius quidam ipsius perspicui color, cum id verè perspicuum est. 4. Non est Ignis, neque corpus, neque defluxus à corpore, sed est praesentia Ignis aut lucentis &c. in perspicuo. 5. Est praesentia in corpore habitus eius, ob quem id perspicuum dicitur. 6. Atque haec ita captenda sunt, vt intelligamus, obloqui Aristotelem Empedocli, qui dixerat Ferri lucem tendique rectis lineis inter terram &, quod nos ambit atque complectitur, (coelum) etsi à nobis non animadvertatur id fieri. 7. Eadem natura corporis est, quae iam lux est, iam tenebrae. 8. Et cum id corpus potentiâ perspicuum est, tunc ibi tenebrae obtinent. 9. Itaque non cum actu perspicuum est, sed cum potestate, tunc igitur est & tenebrosum & colorum capax, vtique quia tunc solùm est sine colore. 10. Idem & de planè non visis, & deiis quae aegrè conspiciuntur, affirmatur, quod capacia sint coloris. 11. Est autem id, quod actu perspicuum est, inter visibilia habendum, non vero seipso sed per colorem alienum & extraneum. 12. Fit autem visio (seu visione naturâ prior motio, quam ego illustrationem oculi dicerem) in hunc modum. Color mouet id quod est actu perspicuum, vt aerem, ab hoc verò sic moto, quia continuum corpus est, vicißim mouetur & visus instrumentum, seu oculus. 13. Atque haec vna species est visionis, dum color scilicet videtur, in luce scilicet, nunquam seorsim, quia lux est energia perspicui. 14. Itaque fit visio (motio instrumenti quam sequitur visio) cum sensorium instrumentum aliquid ab intermedio patitur. 15. Neque enim patitur aliquid oculus (non mouetur inquam, aut alteratur paries oculi) ab ipso, qui ridetur, colore. 16. Adeoque si spatium intermedium contingeret relinqui vacuum corpore, nihil videri posset. 17. Analogia enim est inter visum, auditum & odoratum, ratione intermedii. 18. Est autem & alia species visionis, qua non colorem sed alia cernimus. Quo nomine ignio Soli inest vnum & idem quippiam. 19. Neque omnia in luce cernuntur, sed aliqua & in tenebris efficiunt sensionem (seu praecedentem hanc motum instrumenti.) 20. Nam etiam ab igne perspicuum (in potentiâ) fit perspicuum (actu. 21. Et quae noctu seu in tenebris cernuntur, eorum aliqua splendent quidem, lucem rero non ingerunt. λάμπουσι μὲν ἀλλ’ οὐ ρῶς ἐμποιει. Ex his aphorismis apparet, quod maioris euidentiae causa dico, vt fiat necessaria visui motio instrumenti, ad colorem videndum duos ab Aristotele motus requiri aeris seu huiusmodi corporis: vnum à luce, vt ea perspicuum in actum traducat (qui motus pro videndo lucido corpore sufficit) alterum à colore rei visae.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
