# Astronomiae pars optica 302

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/302

Quod si quae Clauius in Eclipsi Anni 1567 vidit, ea ex hoc genere affectionis sunt: necesse est, & Clauio suum limbum lucidum, paulatim versus exteriora dilutiorem visum esse, nec exquisito termino exterius insignem. Quid si verò Clauius & hoc neget, videritque planè recisam & determinatam lucis speciem? Num etiam in hunc euentum parati sumus? Enimuerò si hoc verissimè dicere possit Clauius; tum demum, & visum esse ipsi Solem ipsum, circa Lunam, concedam; & causas magis fortasse geometricè, quàm hactenus, assignabo. Etenim, quia supra capite 6. numero 9. eò audaciae cum

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
