# Astronomiae pars optica 307

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/307

CAPVT IX. De Parallaxibus. Orpora itaque, quorum species & dimetientes astronomia considerat, sunt, vti diximus, Sol, Luna, & stellae: quibus accedunt Telluris Lunaeque vmbrae. Caeterùm quod praecipuum in his corporibus quaerimus, sunt eorum motus tam admirabiles. Vt verò hos geometricis demonstrationibus expiscari possit astronomus; situm eorum prius instrumentis dimetiatur necesse est. Nam vt in Geometria, cum spiralem aut conicam sectionem vno actu describere nequimus, puncta aliqua, per quae linea transit, figimus, ex quibus integer lineae tractus dignoscatur: ita in astronomia, quod rudioribus dico, motus ipsos siderum minimè cernimus oculis: Varios verò situs inuicem comparamus, indeque formam motus quaerimus, qua omnes isti situs ante notati, consimilesque futuri, ordine efficiantur: quo obtento, astronomi munere plenè defuncti sumus. Situs itaque stellarum varii certis temporibus sunt quaedam quasi elementa, seu potius apotelesmata motuum. Et situs quidem ex relatorum genere est, respicitque, prout eum nunc consideramus, stellarum loca. Eodem enim cum stellis omnibus extimo mundi orbe includimur. Atque cum huiùs aedificij mundani tres sint regiones ex natura figurae sphaericae, quam adeptum est, centrum, superficies, & intermedium; centrum verò, seu verè, seu ad sensum, nos occupemus; relinquuntur ergò stellis duae regiones reliquae, secundùm quas gemino respectu situs earum consideratur, nempe aut respectu intermedij seu diametri Mundi, aut respectu superficiei extremae. 1.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
