# Astronomiae pars optica 31.5-6

Kepler, Astronomiae pars optica, 31.5 to 31.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/31.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/31.5

Ita quintam omni respectu nego. Siue enim nominis apices sectamur, equidem perspicuum actu non est, nisi per quod lux transitione facta in parietem impingit. Tunc igitur lux non est illius habitus praesentia, sed aliquid amplius hâc praesentia. Nominis enim origo non est à luce ipsa, sed à motu lucis per corpus, aut visus per corpus. Seu magis natura perspicui placet, adeo distincta sunt lux, & perspicui sorma, vt ne quidem sub eiusdem generis physici complexu esse poßint: cum de perspicuo negetur colur, hoc est, omnimoda lux, negetur superficies, quae non negatur de luce, negetur denique densitas, quae ipsa etiam luci relinquitur. Neque de sexta aliter sentio, quàm hoc quod sub Empedoclis persona ipsa veritas sit locuta, dummodo hoc excipias, lucem sic extensam à Sole in terras vsque, promateriae densitatis & opacitatis proportione in intermedio adesse, hoc est, in perspicuo, quatenus perspicuum, non adesse: hancque causam esse, cur à nobis non deprehendatur.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
