# Astronomiae pars optica 313

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/313

Haec enim omninò voluntas fuit Dei Creatoris, vt homo imago sua oculos ab his terrenis ad illa coelestia attolleret, tantaque sapientiae suae monumenta diligenter contemplaretur. Huc omnis machinę mundanae distributio tendit, vt nobis hanc Creatoris voluntatem, quasi voce emissa testatam faciat. Proptereà sensibilis est effecta globi terreni ad orbem Lunae proportio; vt quod singulorum hominum oculis decederet, diligentia vniuersorum in tota superficie telluris habitantium, magnitudine eius adiuta, suppleret: atque hoc pacto situs errantium in diametro mundi per illas priores respectu superficiei, vel anguli distantias, addisceret. In superiori schemate sint A. B. non iam duo oculi eiusdem hominis, sed duo loca in superficie telluris, A in Europa, B in Africae extremo promontorio, Luna sit in C. videaturque eodem momento ab hominibus vtriusque loci. Sensibilis itaque cùm sit proportio distantiae locorum ad distantiam Lunae a terra, respectu diametri mundi, quod iam ponimus, sensibilis erit & inclinatio linearum AC. & B C. Sit autem N O sphaera fixarum de nocte, vel corpus Solis de die sub momentum nouilunij. Cùm ergò, qui sunt in A inter distantiam Lunae & distantiam Solis seu fixarum respectu diametri mundi nequeant discernere, videbitur C Luna coniuncta cum O fixa, aut margine Solis. Atiis, qui in B. eodem tempore, CLuna videbitur coniuncta cum N fixa, vel margine Solis, sic vt illi portionem NO habeant ad dextras Lunae partes, hi ad sinistras. Commutabitur ergò situs Lunae, ab hominibus locorum binorum imaginatus, ex O in N. Planè vt prius de vtriusque oculi iuncta visione dictum est. Atque hoc modo in genere parallaxis siderum accipitur, vt N O arcus extimae sphaerae, vel angulus, quem arcus iste metitur, sit parallaxis Lunae. Sed quia non quoties opus est, homines in superficie telluris sunt dispositi, qui ad vnum & idem momentum temporis ad Lunam respiciant: astronomi viam ingrediuntur paulò aliam. Computant enim aliâ Methodo, de quanon est huius loci dicere, quas apud fixas, seu qua sub distantia à Vertice, Luna quouis momento apparere debeat oculo, qui in Centro terrae constitueretur.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
